Evangelium Secundum Lucam*

Caput 10: Versus 4

Nolite ergo portare sacculum neque peram.Tanta praedicatori debet esse fiducia in Deo, ut praesentis vitae sumptus etsi non praevideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus praedicet aeterna.Neminem per viam salutaveritis.Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait:Neminem salutaveritiscum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit,in via,quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendae devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.
(* Traductions européennes)